Et dabo prodigia in coelo sursum. Quod impletum est cum ad indicium Dominicae Nativitatis nova stella in aere apparuit. Et secundo in aere in passione, quando sol obscuratus est, et signa in terra deorsum. Quod impletum est cum, Christo spiritum emittente, terra contremuit, et petrae scissae sunt, et monumenta aperta sunt. Sanguinem Dominici vulneris, vel sudoris, quando factus est sudor ejus sicut guttae sanguinis, quod praeter naturam fuit, et ita signum fuit, sic et sanguis de latere Domini mortui profluens praeter naturam, signum fuit. Et ignem, Spiritus sancti vehementis supervenientis. Et vaporem fumi, id est fervorem compunctionis de Spiritus sancti ardore tanquam fumus de igne procedentis. Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, in passione sol in tenebras versus est. Sed cum tunc plenilunium esset, utrum tunc luna in sanguinem versa sit, hominibus innotescere non potuit, cum esset sub terra, et visibus humanis objectu terrae subtracta; de altero itaque istorum constat, quia jam impletum est. Forte adhuc reliquum est implendum. Et haec omnia fient antequam veniat dies Domini magnus spatio, quia nox ei non succedet, opere, quia in eo totus mundus examinabitur, claritate, quia sol fulgebit septempliciter.